라틴어 문장 검색

an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 113:1)
fortuna, neque enim idem credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destitute;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:1)
credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 143:2)
illud his adiicere ridiculum putarem, nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum est, compascere licere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 178:4)
illae firmiores ex sua cuique persona probationes, quae credibilem rationem subiectam habeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 277:8)
apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 295:1)
ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 363:1)
fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 66:2)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
non omnia, quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 104:2)
ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore non ficta sed passim esse iactata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 113:2)
adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 115:1)
salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:1)
natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION