라틴어 문장 검색

inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
o decus, o requies, o grata superbia matris, qua gessi florente deam, qua sospite numquam inferior Iunone fui:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:270)
quin ipsa Superbia longe discessit, vitium rebus sollemne secundis virtutumque ingrata comes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:77)
nec terminus umquam Romanae dicionis erit, nam cetera regna luxuries vitiis odiisque superbia vertit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:81)
trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장5)
quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장10)
hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장9)
meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장6)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta Tiberii amicitia credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장4)
Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere utrumque neglexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장1)
Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus et superbiae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장1)
iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장13)
igitur per conciliabula et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito Germanici exitio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장4)
iuxta adulatio et superbia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION