라틴어 문장 검색

Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:5)
Secutus est, qui in causa impia, victoria etiam foediore non singulorum civium bona publicaret, sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:6)
Alia causa est eius, qui calamitate premitur, et eius, qui res meliores quaerit nullis suis rebus adversis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:2)
Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:1)
quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit quam umquam rebus secundis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:7)
manere in patria, esse domui suae cum uxore, cum liberis, quam calamitatem accepisset in bello, communem fortunae bellicae iudicantem tenere consularis dignitatis gradum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:7)
Num igitur tantum mali turpitude ista habebat, quantum ille cruciatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:7)
ut hoc ipsum videtur honestum, conservandi iris iurandi causa ad cruciatum revertisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 133:2)
Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:5)
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:2)
Quod ubi sensi me in possessionem iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:1)
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:4)
Illo vero se loco copiosos et disertos putant, cum calamitates clarissimorum virorum iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:3)
semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et medicina quaesita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:2)
at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION