라틴어 문장 검색

tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 346:1)
ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 165:1)
iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 179:2)
Itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 188:3)
ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 192:2)
octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:1)
coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:1)
legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius Antias est auctor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 238:1)
damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 454:2)
adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 186:1)
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2330)
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 238)
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 245)
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 276)

SEARCH

MENU NAVIGATION