라틴어 문장 검색

ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:53)
Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 4:6)
hysopi P. #1108 #1109 #1110 conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 13:3)
Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 14:7)
difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:2)
Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:3)
Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:2)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:3)
aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:2)
accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:4)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:1)
cuive in codem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:2)
Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION