라틴어 문장 검색

Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 3:2)
Inopes nos consilii, et quid opponi deberet saevientibus ambigentes, id potissimum aegre eisdem assentientibus, tandem elegimus, ut quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati, custodias aggredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis, pergerent prorsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 5:1)
Quibus apertas probabilesque refutantibus causas, veritisque ne offenderetur Eusebius, cubiculi praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia, Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse, quae contigerunt, a veritate detorti, inania quaedam, longeque a negotio distantia, scrutabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 3:1)
Ad id munus implendum, electi viri sunt graves, Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi praepositus, post oblatas litteras relaturi, nullo suppresso, quae viderunt, et super ordine futurorum fidenter acturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 19:1)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:1)
et periti iuris altrinsecus assciscuntur, unus in cubiculo alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:2)
Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio Modesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 10:1)
alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:2)
Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:2)
Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiurium Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villa publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 2:1)
Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 2:3)
Ita factum est ut lustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus per praepositum cubiculi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 3:1)
Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 4:1)
Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION