라틴어 문장 검색

misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV116)
Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 7:12)
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se reiicit aeterno devictus vulnere amoris, atque ita suspiciens tereti cervice reposta pascit amore avidos inhians in te, dea, visus eque tuo pendet resupini spiritus ore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:10)
postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether in gremium matris terrai praecipitavit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:5)
concharumque genus parili ratione videmus pingere telluris gremium, qua mollibus undis litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:15)
terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile praebebat multa et molli lanugine abundans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:13)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
sic odium coepit glandis, sic illa relicta strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:1)
et in primis terram fac ut esse rearis supter item ut supera ventosis undique plenam speluncis multosque lacus multasque lucunas in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:2)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 15:1)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 11:1)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Interea Oceani linquens Aurora cubile
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:3)
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:5)
silvisque feras sub nocte relictis Audaces media posuisse cubilia Roma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION