라틴어 문장 검색

Ut enim quinarii subiectam notulam fingant de v, vel denarii, quam descripsimus, id est de x, et alias huiusmodi non natura posuit, sed usus adfinxit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:7)
ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:3)
Quem non externae pepulerunt fingere causae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 4:1)
etenim perfectione sublata unde illud quod imperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:5)
Quod si natura quidem inest sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest quis haec diuersa coniunxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:16)
Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:7)
ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:5)
Tu arguis in contrarium, quia ponere talem formam voluntatis in Deo, hoc est fingere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 84:2)
Unusquisque enim opiniones fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat.
(카이사르, 내란기, 2권 29:3)
dubia durius accipiebantur, nonnulla etiam ab eis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur.]
(카이사르, 내란기, 2권 29:13)
nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 101:12)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장3)
plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장8)
a nullo id, quod non viderat, fictum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION