라틴어 문장 검색

simul Othonem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter se probris quam laudibus stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장10)
manebat admiratio viri et fama, set oderant ut fastiditi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장18)
errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque eblandiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장5)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)
sed sensus eius a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 7:1)
iam autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, professus palam, si grassatorum et sicariorum ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus quoque se parem gratiam relaturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:2)
si perseuerauerit, in uicem eum odero.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 28장 1:8)
'oderint, dum probent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:5)
oderint, dum metuant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 1:5)
Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 1:1)
"Odisti me non quidem provocatus:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:5)
"armatus sit oportet, quem oderim."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:4)
"Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:13)
"Quaedam beneficia odimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION