라틴어 문장 검색

Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장5)
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장4)
Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 24장4)
quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 26장2)
Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장2)
5 Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장1)
Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:1)
sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 1:2)
iam munera nuptae praeparat et pulchros Mariae sed luce minores eligit ornatus, quidquid venerabilis olim Livia divorumque nurus gessere superbae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
"hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur reginae regina feras.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:115)
Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:181)
ille redemit coniugis ornatu Syriam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:114)
secreta monilia servent, ornatus curent Tyrios:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:255)
purpureos cultus absumptique igne Valentis exuvias miserisque graves crateras ab Argis raptaque flagranti spirantia signa Corintho callidus ante pedes venientibus obicit hostis incassum;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:241)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)

SEARCH

MENU NAVIGATION