라틴어 문장 검색

Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Atque utinam res publica stetisset, quo coeperat, statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:1)
Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:12)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 14:1)
Verbi enim controversia iam diu torquet Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 47:3)
est enim apud M. Pisonem adulescentem [iam] huic studio deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus, Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter homines peritos constare video, in illo suo genere omnium princeps.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 104:3)
Si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet, praesertim si esset familiaris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 162:2)
Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:3)
Tum Caesar 'equidem,' inquit 'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim cotidiano tuo sermone contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:1)
Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est flexanima atque omnium regina rerum oratio, ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis ac bonus, capere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 187:4)
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:6)
Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:3)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
quin hoc ipso sapientiam maiorum statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta, quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse nec tamen adversante fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION