라틴어 문장 검색

de Lentulo investigabo diligentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 12:2)
quod pro Cornificio me abhinc amplius annis xxv spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:7)
mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 10:2)
curiosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 1 1:3)
tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 1:2)
tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:7)
nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:2)
Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 3:1)
ad 1, 1), describendas sibi curavit Servatus Lupus veterum librorum indagator curiosissimus), inter multos alios Ciceronis libros excerpsit vir non magni ingenii sed multae lectionis Hadoardus presbyter, cuius excerpta amplissima, quae codicis instar nobis sunt, e codice Vaticano Reg.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말48)
illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:1)
permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:7)
deinde ad investigandam veritatem studio incitato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 68:5)
sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 111:10)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
Ut omnia candide legantur, & defectus, in materia tam difficili non tam reprehendantur, quam novis Lectorum conatibus investigentur, & benigne suppleantur, enixe rogo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION