라틴어 문장 검색

Protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo situ porrectas, sensim gradiens miles, irritatior ad pugnandum, velut repertis barbaris minaciter infrendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 7:1)
Romani et Persae de Armenia et Hiberia inter se pugnant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장1)
Ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 24:1)
Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 29:1)
Proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum exstinxit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:2)
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 52:1)
Unde residui, tumore iam deflagrante, metuentes ne idem dux virtutis (ut apparuit) expeditae, in primo finium aditu, incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia, concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus, indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi, quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 16:1)
Et pugnant non numquam lacessiti, ineuntes proelia cuneatim, variis vocibus sonantibus torvum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 8:1)
Unde etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:3)
Alavivo et Fritigerno ad convivium corrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem, opposito milite, procul arcebat, introire ad comparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces assidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter habitatores et vetitos, ad usque necessitatem pugnandi est ventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 5:1)
Utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus ne teneretur obsidis vice cum ceteris, exclamavit, graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis, quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:2)
Profuturus et Traianus ac Richomeres pugnant aequo Marte cum Gothis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장1)
fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat, ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:2)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Quippe magno utriusque partis pugnabatur exitio:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION