라틴어 문장 검색

Hec igitur species tantum pretendit honoris Quod sese possit tute committere laudi Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:15)
Accedit Fauor in dotem, ne tanta priorum Munera perfecte perdant preconia laudis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:10)
Nec petat impelli populari laude, nec ipsam Respuat oblatam, nisi sit uelata colore Ypocrisis, uerbo querens emungere lucrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:10)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)
Despectus comittatur eam, Pudor heret eunti, Serpit humi Murmur, currunt Conuicia, laudem Fama per antiphrasim fundit risumque Cachini.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:7)
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Gloria supplantat Murmur, Conuicia Laudes, Contemptum predatur Honor, Contagia Virtus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:14)
Si tamen ad presens fundit sua murmura liuor, Et famam delere cupit laudesque poete Supplantare nouas, saltem post fata silebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:4)
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis Narcissique decor victus adoret eam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:22)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:24)
Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION