라틴어 문장 검색

sane 'fuisset', in proximo repetitum, decorem addidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3976)
sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 742)
indecores 'decor' decoris facit, sicut 'auctor' auctoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4231)
'decus' decoris, sicut 'pecus' pecoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4232)
viderant enim peremptum, sed neglexerunt, ergo scientes liquerunt, ut oblitus decorisque sui et oblitus fatorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8662)
invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2475)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
"Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:2)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)
spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
verum est certe genere toto strigo- sior - , sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장2)
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 3:1)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
Est enim in arte tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION