라틴어 문장 검색

aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 384:1)
Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 521:1)
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 238:1)
itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:1)
Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa belli periculo conservabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장10)
restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장10)
" Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장11)
Postquam copiae istae ex Flandria in Hiberniam venissent, et partium confidentia ex conspectu mutuo, et exercitus iusti iam in unum corpus coacti facie mirum in modum crevisset, de successu minime dubii sibi magna pollicebantur, ac secum sermonibus et colloquiis iactabant se copiis multo maioribus instructos ad regnum Henrici subvertendum proficisci quam idem Henricus ad regis Richardi regnum subvertendum fecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:23)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION