라틴어 문장 검색

nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:1)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
dolor esse videtur acerrumus virtutis adversarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:6)
Quod cum animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et Tu autem inquit "etiam tu rides, caepa cirrata?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:2)
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa, defensor solii, Iuppiter alte, tui!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권127)
Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:2)
simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 541)
huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 696)
Ita poetam restitui in locum Prope iam remotum iniuria adversarium Ab studio atque ab labore atque arte musica.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.9)
"Non tali auxilio nec defensoribus istis tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:8)
adversarius est frater, lacus Hadria, donec alterutrum velox Victoria fronde coronet, consentire suis studiis qui crediderit te, fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1828)
magna minorve foro si res certabitur olim, vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro qui meliorem audax vocet in ius, illius esto defensor;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.18)
Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 6:3)
nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION