라틴어 문장 검색

Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et praemiis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 7:1)
Et licet defensores sub obtentis ciliciis, ne conspicerentur ab hostibus, latebant intrinsecus, tamen quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes, lapidibus subiectos incessebant et telis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:2)
Iamque aggeribus cumulatius excitatis, defensores, ni vigilassent, exitium affore iam sperantes, in audaciam ruere praecipitem, et repentino decursu, portis effusi, primosque adorti nostrorum, faces sitellasque ferreas onustas ignibus in arietes magnis viribus iaciebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 16:1)
Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam, firmandis in futura consiliis, dies impendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae, altius semet attollens, semperque ambigens, utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 1:1)
Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege, Constantius (ut iam relatum est) firmaverat pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 4:1)
quae secuti rectores, omnesque principis proximi, fidem simili religione firmarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 10:2)
Ubi eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris, per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine, cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens, percursis aggeribus publicis, Succos nemine auso resistere, praesidiis occupavit, eisdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 2:1)
Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum, conveniens visum est ad deditionem allicere defensores, minacium blandorumque varietate sermonum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 4:1)
Munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 12:1)
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine conviciis confutabatur ut fallax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 18:1)
alioqui ad civilia bella custodiens militem, timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti, defensorumque alacritatem expertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 2:3)
Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis, oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret imperanda, tribunali celso insistens, stipatusque solito densius, haec prosecutus est, ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 9:1)
Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 48:1)
Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:2)
Cumque eum defensores causarum, ut conscium rationis perfectae, plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION