라틴어 문장 검색

Universis vero admonitis, ac voluntariis ad hanc obsidionem inventis, dies statuta est qua convenirent, et ex decreto regis positis tentoriis moenia vallarent et coangustarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:2)
Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:2)
His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:2)
a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:4)
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
Sic machinis his pariter combustis, tamen rex in obsidione mansit imperterritus, volens urbem aut fame aut aliqua arte adhuc edomare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:12)
Qui illico viginti millibus equitum ascitis, per montana descendit usque ad confinia Tyri, ut in crastino regem suosque in castris incurreret, et sic urbem de manu regis et ejus obsidione liberaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:2)
Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:2)
Hinc [0704A] non post multoz dies, et post terribiles assultus, magistram portam urbis in virtute nimia assilientes, militibus Graecorum, viris effeminatis parum resistentibus, in securi et ascia januam comminuentes, defensoribus tandem fessis, unanimiter irruperunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:3)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
Innoxie igitur amicum defendere debes ut proprie defensor dicaris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 73:11)
Nam ut ait Cassiodorus, "Ille proprie defensor est dicendus, qui defenditinnoxie."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 73:12)
Innoxie vero amicum defendere debes,ut verus defensor dicaris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 78:12)
"Ille proprie defensor est dicendus qui defendit innoxie."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION