라틴어 문장 검색

tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 245:1)
Seneca Lucilio suo salutem Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 491)
Nullum tormentum sentit supina , inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit quatere se, quam in pedes constitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:3)
Tunc iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 93:3)
alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ;
(세네카, 행복론, Liber II 107:2)
exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:9)
Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:1)
quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:4)
asperum et acrem et nunc subducto retrorsus sanguine fugatoque pallentem, nunc in os omni calore ac spiritu verso subrubicundum et similem cruento, venis tumentibus, oculis nunc trepidis et exsilientibus, nunc in uno obtutu defixis et haerentibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 22:2)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
'hoc' inquit 'magae dixere amorem posse defigi malo;
(세네카, Hercules Oetaeus 8:35)
ensem et trementem iamque cupientem excuti hastam solo defige;
(세네카, Phoenissae 477:1)
reclinis hasta est, arma defixa incubant.
(세네카, Phoenissae 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION