라틴어 문장 검색

ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:5)
conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et apte cadat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:1)
Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiam si id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 2:3)
Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:2)
quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:5)
Itaque non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:7)
si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 2:8)
In quo quaesitum est in totone cir- cuitu illo orationis, quem Graeci περίοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 1:3)
itaque postea quam est nata haec vel cir- cumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem com- paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 5:1)
nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 1:2)
Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam satis sit neque longior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:3)
E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:7)
sequitur non longa - ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 3:4)
Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:4)
Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION