라틴어 문장 검색

quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
quid sit, definitionibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:3)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, oratorum autem dicendi et ornandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:3)
nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:5)
atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:1)
Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:4)
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest - , explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam brevissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 1:1)
nec vero a dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:1)
sed ad id totum de quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo quaeritur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:1)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)
Definitio est oratio, quae id quod definitur explicat quid sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:2)
Definitionum autem duo genera prima:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:3)
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:1)
Divisionum autem definitio formas omnis complectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION