라틴어 문장 검색

in recta quid deflectis errantem gradum?
(세네카, Phoenissae 5:1)
accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus27)
"belli deflecte tumultus et generis miseresce tui."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권99)
Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
At ille oculos in inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus se in imo positam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:9)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)
inde diversae ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 383:2)
proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 222:2)
cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris exspectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 370:1)
eam quoque famam tandem evanuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 85:3)
Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 312:3)
qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 391:2)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 5:2)
Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION