라틴어 문장 검색

Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, nova ex exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos ut vix quartam partem relinquerent hostium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 140:1)
ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:2)
ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:3)
eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 223:1)
sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato - tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 379:1)
eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute volnera accipiunt, fodiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 590:1)
argentum etiam incolae fodiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 31:3)
et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 78:2)
conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 408:1)
in medio foco defodit, venerans me ut id servarem sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS5)
Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 216)
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis cirum circa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 47)
cor stimulo foditur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 289)

SEARCH

MENU NAVIGATION