라틴어 문장 검색

ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장5)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장7)
equitem propinquis lucis texere ut ingressis silvam legionibus a tergo foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장7)
Caesarisque se legatum testabatur provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis criminibus tegente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장3)
Exim promptum quod multorum intimis questibus tegebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장1)
quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장2)
nam patre eius Iullo Antonio ob adulterium Iuliae morte punito hunc admodum adulescentulum, sororis nepotem, seposuit Augustus in civitatem Massiliensem ubi specie studiorum nomen exilii tegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장8)
mox patuit breve confinium artis et falsi veraque quam obscuris tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장6)
non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum proximos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장8)
neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장10)
Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장1)
sed penetrabat pavor et admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장5)
sermone ac vultu intentus quaesita interdum comitate quamvis manifestam defectionem tegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장3)
adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION