라틴어 문장 검색

hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae excpieret natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero deiceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 2:4)
qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:2)
et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit uiditque mortuum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:1)
' quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 3:4)
ferrum iugulo adegit iuuante Epaphrodito a libellis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 3:5)
adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 16장 2:4)
ibi equites, quibus mandata caedes erat, cum per publicum dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul eo parumper restiterunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 2:4)
ceterum diuulgato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti primus in uerba Vespasiani legiones adegit Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:3)
quippe dum inter primores promptius dimicat, sagitta ictus est, quam per loricam adactam, stantem in humero medicus eius Philippus evellit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 21:2)
Tandem, ut deicerent, fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium extaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 39:2)
At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 25:2)
Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 35:1)
quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 27:2)
et Zephyris Glaucoque bovem Thetidique iuvencam deicit Ancaeus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION