라틴어 문장 검색

inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:2)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:3)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:4)
Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:2)
mollius delicatiusque tractetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:3)
" Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:1)
Cum tam delicatus fueris, tonitrua audienda sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:4)
Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 46:1)
" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere.
(세네카, De Providentia, book 1 56:1)
" Iam delicata fastidio sunt :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:3)
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
Pone in instrumentis splendentibus et delicato apparatu;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:9)
Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION