라틴어 문장 검색

Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
Urbis deliciae salesque Nili, Ars et gratia, lusus et voluptas, Romani decus et dolor theatri Atque omnes Veneres Cupidinesque Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XIII2)
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI5)
Miratur Scythicas virentis auri Flammas Iuppiter, et stupet superbi Regis delicias gravesque lusus:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV2)
Horum delicias superbiamque Et fastus querulos, Avite, malo, Quam dotis mihi quinquies ducena.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXV6)
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIX Opobalsama2)
Delicias parvae si vis audire catellae, Narranti brevis est pagina tota mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCVIII Catella Gallicana1)
cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6411)
qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6805)
hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8456)
non talem habes, inquit, filium, quo sospite tibi dirum funus optares, quod parentes sibi precari solent ob nequitiam liberorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 564)
nam supra ait "delicias domini".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 562)
vult autem tempus exprimere, quo et deliciae sunt in agris et ru- stici minus laborant, ut sit duplex ad cantilenam invitatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 563)
aut certe 'ipsi' referamus ad haedos et caprum, ut 'per prata Iuvenci' fluminis intellegamus Venetiam, quae est haud longe a Mincio, cuius est delicias commemoraturus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 112)
delicias nostras id est communem amicam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION