라틴어 문장 검색

"Sed quae tanta dementia est, ut in maximis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 139:1)
sed eius dementias cave contemnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:14)
Romam ut veni, statim me obtuli Antoni sceleri atque dementiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 6:1)
hoc me venire et duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 6:1)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:1)
ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:4)
nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et insani et ebrii multa faciunt saepe vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:10)
nam solum habere velle summa dementia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:7)
Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:5)
Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:12)
Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:6)
Nam imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:7)
Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:13)
Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION