라틴어 문장 검색

Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:5)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
Ferramentum autem demittitur magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:7)
demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:9)
deinde postero die rursus fistulam demittunt, quod recens vulnus paulum diductum patitur, ut, si quid humoris superest, emittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 2:9)
In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut diductis intervenientibus membranulis, sinum laxet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:3)
primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae super mediam tunicam sunt, si digito diducere non potest, scalpello abscindat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:5)
Sed non a summa inguinis plaga, verum infra paulum ea abscindenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:2)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leniter demittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:4)
et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adjectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:3)
sub eaque index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam compellit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:2)
si scrotum, et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam humor effundendus, abscindendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:5)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subjiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:1)
Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque ejus ramex ortus est, una curatio est, quae totum testiculum abscindit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:1)
post id venae et arteriae ad inguen lino deligandae, et infra vinculum abscindendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION