라틴어 문장 검색

Tunc sine mora circumfusi undique equitatus in modum grandinis atque nimborum densa pariter tela fuderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 8:2)
amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis talibus in causis, ne dum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:7)
at cum splendida quae constant opposta fuerunt densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:4)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
nec fit enim sonitus caeli de parte serena, verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:1)
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte extructis aliis alias super impete miro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:6)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
quod solis vapor aetatem non posse videtur efficere usque adeo pollens fervore corusco.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:7)
nam caelo nulla sereno nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:2)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
frigore enim desunt ignes ventique calore deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:2)
At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 18:2)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:2)
Si tamen me consulas, non negabo nonnumquam Virgilium in transferendo densius excoluisse, ut in hoc loco:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION