라틴어 문장 검색

Mater Euryali ad dirum nuntium, ut excussos de manibus radios et pensa demitteret, ut per muros et virorum agmina ululans et comam scissa decurreret, ut effunderet dolorem in lamentationum querelas, totum de Andromache sumpsit lamentante mortem mariti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 12:1)
Praeterea solis radiis iactatur aquai Humor, et in lucem tremulo rarescit ab aestu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 7:5)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
sicut radii a pictore finguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:5)
Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:4)
Si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:10)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes Concordesque tulit radios:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:49)
Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas Pelion opponit radiis nascentibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:39)
Conceditur arti, Unam cum radiis presserunt sidera mortem, Inseruisse moras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:52)
Fulminibus manes, radiisque ornabit, et astris, Inque deum templis iurabit Roma per umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:76)
Mox ubi damnosum radios admoverit aevum, Tellus Syrtis erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:76)
Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:12)
Qui potuere pati radios, et lumine recto Sustinuere diem coeli, servantur in usus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:50)
Sol tempora dividit anni, Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra Ire vetat, cursuque vagos statione moratur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION