라틴어 문장 검색

Crebra post haec fama fuit, inter diversas principis voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad memoriam coniugii et infantiam liberorum revolveretur, non aliud prolocutum Vitellium quam 'o facinus!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장1)
dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장6)
Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis utuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:1)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)
sin Bedriacum redirent, intolerandus tam longi itineris labor, et victoria ad inritum revolvebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장5)
addiderat Civilis obliquam in Rhenum molem, cuius obiectu revolutus amnis adiacentibus superfunderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장5)
namque versibus de iis, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros populi Romani praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisve versibus descripserit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 5:2)
eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 1:1)
' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:4)
item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:3)
Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:1)
Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 35:1)
Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:1)
vasto rursus desidit hiatu abrupta revolutus aqua.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 351:1)
Nam si a prima scintillula huius ignis revolvamus preterita, ex quo scilicet Argis hospitalitas est a Frigibus denegata, et usque ad Octaviani triumphos mundi gesta revisere vacet;
(단테 알리기에리, Epistolae 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION