라틴어 문장 검색

qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposcere, tamen numquam nec magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:3)
Vsque adeo autem ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:1)
adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:5)
Naevi ne P. Quinctio noceat, id vero non mediocriter pertimesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:4)
nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:1)
sin praetermittes, qualis erit tua ista accusatio, quae domestici periculi metu certissimi et maximi criminis non modo sponsionem, verum etiam mentionem ipsam pertimescat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 1:4)
cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:3)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 1:4)
sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:1)
nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:7)
Causa tamen non est prorsus desperata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:3)
nautae ipsī dēspērābant mortemque timēbant.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat33)
Cicerō dē rēpūblicā dēspērāns in vīllam rūsticam sē recēpit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle26)
in sinistrō Cassius victus est ab Antōniō tantāque clādē accēptā dēspērāvit et sē interfēcit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī26)

SEARCH

MENU NAVIGATION