라틴어 문장 검색

Quod autem in talibus geminis mas ut frequentius moritur, contingit ex hoc quod cum tales gemini ex uno semine diviso generentur, fuit materia male terminabilis a virtute formativa, quia si bene fuisset terminabilis, utrumque formasset in marem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:9)
et hoc non contingit ex periodo, sed ex corruptionem pricipiorum naturalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:41)
Sic autem per prius et posterius habere intelligere contingit ex superiori et inferiori natura, quae specifice differunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:3)
ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:10)
Sed tu obluctare quasi bonus miles Christi Jesu, et inferiora despiciens, terrena obliviscens, ad coelestia et aeterna contende.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:2)
tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:5)
Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:2)
Ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit assidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:2)
Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 2:1)
Nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae diceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam irrita diffluebant et vana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:1)
Aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 28:1)
Verum contra quam speratum est contigit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:3)
Et haec (ut diximus) anni verno contingunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:3)
Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION