라틴어 문장 검색

nam cupide fugere feras pacemque secuta sunt et larga suo sine pabula parta labore, quae damus utilitatis eorum praemia causa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:6)
denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:9)
Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 22:1)
sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, quassare etiam quam quatere gravius violentiusque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:2)
Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:3)
sed vulnere largo Diffusum rutilo nigrum pro sanguine virus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:50)
Et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni, Foedaque contingi maculato carpere morsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:22)
medio concurrit pectore ferrum, Et stetit incertus, flueret quo vulnere, sanguis, Donec utrasque simul largus cruor expulit hastas, Divisitque animam, sparsitque in vulnera letum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:44)
Iamque polo pressae largos densentur in imbres, Spissataeque fluunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:42)
tam largas alveus omnis A ripis accepit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:47)
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa Caesar avet, nec castra pati contingere ripas, Aut circum largos curvari brachia fontes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:6)
et virus large lunare ministrat, Huc quidquid fetu genuit natura sinistro Miscetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:21)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:27)
inventus mediis fons unus arenis Largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat Vix capiente loco.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION