라틴어 문장 검색

haec et in suasoriis aliquando tractari solent, ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 165:6)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:1)
Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiuerant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장8)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:9)
Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:6)
Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:3)
Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:1)
Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, ad mores statim referas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:1)
Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:3)
diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION