라틴어 문장 검색

quo modo, et sic tecum agam ut meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel etiam, si quid voles, interrogandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장6)
Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:2)
sed nihil te interpellabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 16:13)
itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
Egone ut te interpellem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:3)
itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:3)
etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:5)
Quīntus, angōre commōtus, senem interpellāvit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit23)
Itaque cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam, unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et Quid?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:6)
Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:1)
Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:1)
Interpellavit loquentem Scintilla et plane inquit non omnia artificia servi nequam narras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:2)
Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:28)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION