라틴어 문장 검색

patres ab iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita deterruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 133:2)
ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 219:2)
in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 434:1)
Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 514:1)
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 517:1)
sed te deterreri sine potius quam illic vinci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 105:2)
itaque quis ad gubernacula sedeat summa cura providendum ac praecavendum vobis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:2)
lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes clades documento sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 113:1)
et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 415:2)
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:2)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
Hostilium intentius monuit ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid movere possent praecavisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 373:1)
indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 124:1)
Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:1)
Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset, praecaverent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION