라틴어 문장 검색

quidam reprehendunt, non convenisse in ruina et exitio civitatis Venerem roseo ore loqui cum filio, ignorantes hoc epitheton Veneri esse perpetuum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5933)
et quidam 'pulcher Apollo' epitheton datum Apollini reprehendunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1196)
inmissaque barba quidam barbam maiorem luctus indicium a Vergilio positum reprehendunt, cum eroes non fuerint soliti tondere barbam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5932)
tacitae quaestioni occurrit, ne quis eius nimiam iracundiam reprehenderet, dicens Aeneam posse mitigari forsitan precibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3683)
quidam tamen reprehendunt quod penitus non dederit verba Acesti gratulanti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 403)
'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5523)
sane quidam 'fertur' reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 814)
nam quia scit virum fortem suam mortem facile posse contemnere, deterret eum, dicens se simul esse morituram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 622)
ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5389)
et quidam hoc verbum reprehendunt 'usque adeone';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6462)
et bene satis fecit, in quo reprehensus est, quod Mopso Amyntam com- parasset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 183)
et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 32)
et sciendum in his tres tantum casus usur- pari, 'haec hordea, haec hordea, o hordea', sicut 'vina, vina, vina', 'mella, mella, mella'. sane reprehensus Vergilius dicitur a Bavio et Maevio hoc versu "hordea qui dixit superest ut tritica dicat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2104)
quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1775)
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION