라틴어 문장 검색

dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 103:1)
movet ferocem animum iuvenis seu ira seu detractandi certaminis pudor seu inexsuperabilis vis fati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 85:1)
dein, postquam detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 523:2)
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:2)
nec hostes detractare visi pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 550:1)
quieti aliquamdiu nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in propinquo habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 551:1)
inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:2)
itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius C. Servilius M. Annius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 242:1)
sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam armis obtinebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 260:3)
quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 408:1)
nisi creditis qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei nactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 413:1)
nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 524:1)
cum alterius ingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 565:1)
nec Sempronius consul - iam enim redierat ab Roma - detrectavit certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 627:1)
hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut Campanos ex Samnio peteret moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 150:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION