라틴어 문장 검색

quam legem, quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et vitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:4)
atque adeo non alium ducem secutus quam ipsam rerum omnium matrem naturam hanc praetexuit velut in musica concordiam dissonorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:3)
Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:3)
Ita in omni vitae genere praecipueque in laetitia convivali omne quod videtur absonum in unam concordiam soni salva innocentia redigendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:2)
Concordia inter Regem Johannem et Barones pro concessione libertatum ecclesie et regni Anglie.
(Magna Carta 1:2)
Temporis augusti mansit concordia discors;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:42)
concordia duxit in aequas Imperium commune vices, tutelaque valli Pervigil alterno paret custodia signo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:2)
Nunc ades, aeterno complectens omnia nexu, O rerum mixtique salus, Concordia, mundi, Et sacer orbis amor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:45)
Quos non concordia mixti Adligat ulla tori, blandaque potentia formae, Traxerunt torti magica vertigine fili.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:18)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
concordia mundo Nostra perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:102)
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto, Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIII5)
dicendo enim 'conubio' ostendit legitimam, dicendo 'stabili' longam promittit concordiam, id est quae divortio careat, dicendo 'propriam' adulterii removet suspitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7312)
aut sicut quidam tradunt furor impius intus non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2946)
Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae templum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 11611)

SEARCH

MENU NAVIGATION