라틴어 문장 검색

navalia enim non esse ναυπήγια, sed νεώρια.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3267)
'navalia' dicimus loca ubi naves sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3293)
sed modo de Graeco transtulit et 'navalia' posuit pro trabibus de quibus naves fiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3294)
nam Homerus νήιον dicit navale lignum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3295)
sane modo generalis est descriptio equestris certaminis, paulo post descendit ad specialem, sicut fecit in quinto et de cursoribus et de navali certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5994)
quae Romae post devictam ab eo Aegyptum innotuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 205)
contra quos dum, devictis iam Athenien- sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe- nienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab- scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 747)
ac navali surgentes aere columnas columnas dicit, quae in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 291)
Augustus victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas hodieque conspicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 292)
atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio devicissent, eo ipso die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:4)
qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:4)
Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est, turn ii, qui armis positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:5)
In quo tantopere apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:6)
Atque etiam illae impensae meliores, muri, navalia, portus, aquarum ductus omniaque, quae ad usum rei publicae pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:1)
nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION