라틴어 문장 검색

in partibus Nordmanniae confugium fecit una cum sociis suis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 777 68:4)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
Etiam illuc convenerunt Nordmanni missi Sigifridi regis, id est Halptani cum sociis suis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:4)
Et ibi baptizati sunt supranominati Widochindus et Abbi una cum sociis eorum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 785 91:14)
Wido comes, qui in marcam Brittaniae praesidebat, una cum sociis comitibus Brittaniam ingressus totamque perlustrans in deditionem accepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 136:1)
Unde reversus generalem populi sui conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Hlotharium coronavit et nominis atque imperii sui socium sibi constituit, caeteros reges appellatos unum Aquitaniae, alterum Baioariae praefecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 244:1)
Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 292:2)
cum qua et proelium conseruit et quinquies vel eo amplius fusam fugatamque profligavit magnaque Afrorum multitudine prostrata, aliquantis etiam sociorum suorum per temeritatem amissis in naves suas se recepit atque hoc *facto ingentem Afris timorem incussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 332:2)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:5)
Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:4)
In ipso etiam itinere Heinricus Teutbaldum filium Hucberti gravi devicit proelio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:2)
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:1)
Legati imperatoris, Ruodger episcopus cum sociis suis, Constantinopolin perrexerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 47:2)
Vrbani socius tendit in urbis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION