라틴어 문장 검색

devotaque manibus illis Assyrios in castra tuli civilia casus, Praecipitesque dedi populos, cunctosque fugavi A caussa meliore deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:52)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
O sacris devote senex, quodque arguit aetas, Non neglecte deis, Phariae primordia gentis, Terrarumque situm, vulgique edissere mores, Et ritus formasque deum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:41)
Aspice, quam certo videar non ligneus ore Nec devota focis inguinis arma geram, Sed mihi perpetua numquam moritura cupresso Phidiaca rigeat mentula digna manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII4)
Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar Consecrat, Ausoniae maxima fama viae, Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris, Disce:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI1)
Maiae Mercurium creastis Idus, Augustis redit Idibus Diana, Octobres Maro consecravit Idus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVII1)
Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 134)
armaque fixit quasi non necessaria consecravit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2487)
figere enim consecrare hic debemus accipere, ut postibus adversis figo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2488)
aspera tunc id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2911)
hic templum ivnoni ingens superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4461)
antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4463)
ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4493)
peplumque ferebant peplum proprie est palla picta feminea Minervae consecrata, ut Plautus numquam ad civitatem venio, nisi cum infertur peplum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4804)
praecipve infelix propter casum futurum, ut probant sequentia 'pesti devota futurae'. ideo ergo infelix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7121)

SEARCH

MENU NAVIGATION