라틴어 문장 검색

Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 4:1)
Cumque res in inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 3:1)
Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et (tamquam figmentum hominis) nec cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 10:1)
Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:2)
Quo dispalato foedo terrore, Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Urius quin etiam et Ursicinus, cum Serapione et Suomario et Hortario, in unum robore virium suarum omni collecto, bellicumque canere bucinis iussis, venere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse, cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 1:1)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:1)
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:1)
Cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans, resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat, et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere, quam nostrorum laetitiam, horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi, succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti, sed superruentium collisi ponderibus, cruciatus alto silentio perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 10:1)
His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 30:2)
Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 15:1)
dextra rex Albanorum, pari loco atque honore sublimis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:3)
Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens stolidius erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 2:1)
Accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis, strictoque comminus ferro, cum sanguis utrubique immensis caedibus funderetur, oppilatae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta, cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et imbelles sine sexus discrimine truncabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 4:1)
In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION