라틴어 문장 검색

Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:2)
Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:5)
non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et ecclesiarum principes stulte facere consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:12)
Tertium Punicum bellum et tempore exiguum (nam quadriennio patratum est) et in comparatio-nem priorum minimum labore (non enim tam cum viris quam cum ipsa urbe pugnatum est) sed plane maximum eventu:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 1:1)
Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:1)
Primum quod ait felix, conparationem sui fecit, deinde posuit a loco:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:3)
eo scilicet, quo minime volo, ad conparationem Maronis et Tullii.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 3:2)
Postremo locum loco si conpares, pudendam invenies differentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:5)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
Quanta sit differentia utriusque loci lectori aestimandum relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:4)
Critobulum, famosae pulchritudinis adolescentem, Socrates cum ad conparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:1)
Haec autem differentia non nasceretur, si a principio cibi et potus divis essent meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:3)
unde antiquam accipe et ad conparationem istius quae nunc est, et Roma antiquiorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 125)
Troia differentia in hoc sermone est et in sensu et in syllabis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1193)
quamquam temptaverit Probus facere differentiam inter activam passivamque significationem, ut dicamus tondeo alterum tondeor ab altero;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1944)

SEARCH

MENU NAVIGATION