라틴어 문장 검색

Tertio, optabit aliquid sibi monstrari, quod non sit aeque difficile ac illa ipsa operatio de qua inquiritur, sed propius accedat ad praxin.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:9)
In modos enim vanos incurret, aut saltem difficiles et perversos, nec pro corporis natura in quod operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 23:4)
Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:3)
Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aerem se contrahere in angustius per frigidum et extendere se in latius per calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:4)
Frigus enim omne corpus contrahit et cogit in angustius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:2)
Similiter aer per levem infrigidationem recipit se in angustius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:4)
ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina versetur minus in angusto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:4)
At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:6)
in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt et exporrecti, versus austrum autem angusti et acuminati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 291:2)
Hoc vero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:6)
At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:7)
Itaque longe tardius et difficilius excitatur calor in lapide aut metallo quam in aere, ob inhabilitatem et impromptitudinem corporum illorum ad motum illum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:17)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
Series autem sive catena hujusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime valida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:4)
Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION