라틴어 문장 검색

Praetereo — Libet enim praeterire communia — Sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:14)
Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit, uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:8)
Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:1)
Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:4)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:12)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)
Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:15)
Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:1)
Uidesne quantum malis dedecus adiciant dignitates?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:6)
— Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:12)
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:13)
nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:15)
reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem, quas sua contagione commaculant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:17)
Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION