라틴어 문장 검색

necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, quod filii necem flevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장3)
inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장4)
et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et veste multa gravique opertos necat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장16)
repertique accusatores direptos socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae peculatum detulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장2)
et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장10)
censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo praeturam necandumque more maiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장6)
numerum liberorum finire aut quemquam ex agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores valent quam alibi bonae leges.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 5:1)
nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 2:1)
mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
direptos vastatosque classe etiam quos cohortes alaeque protegerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장8)
spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장2)
deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centurionum quidam ad Vitellium missi necantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장3)
capta igitur ac direpta castra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장11)
direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio superfuerant incendium hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장10)
Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an coloniam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitterent dubitavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION